라틴어 문장 검색

Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:3)
Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:5)
virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:5)
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:8)
Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:2)
ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:9)
Hoc satis armentis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:2)
Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:2)
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:3)
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:4)
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:14)
Haec super arvorum cultu pecorumque canebam et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello victorque volentes per populos dat iura viamque adfectat Olympo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 22:1)
non opimae Sardiniae segetes feracis, non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura, quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 313)
dum Priami Paridisque busto insultet armentum et catulos ferae celent inultae, stet Capitolium fulgens triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 39)
horrenda late nomen in ultimas extendat oras, qua medius liquor secernit Europen ab Afro, qua tumidus rigat arva Nilus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 310)

SEARCH

MENU NAVIGATION