라틴어 문장 검색

" Adsecutus vero humani boni summam aliter tecum aget et dicet :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:9)
Inferna tetigit, posset ut supera assequi.
(세네카, Hercules Furens 6:20)
vel tu Sisyphios licet admirere labores, difficile ut toto monte volutet onus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 174)
quem modo felicem invidia admirante ferebant, nunc decimo admittor vix ego quoque die.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 176)
NUNC admirentur quod tam mihi pulchra puella serviat et tota dicar in urbe potens!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b1)
qui cum maxima bella concitasset tota et Persidis undique gregatae uno constituisset arma campo, hoc solum perhibetur assecutus, dormire ut melius liberet hosti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem13)
hic te incautius assecutus hostis sperans anticipasse iam priorem transversum venit impudens in axem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium93)
"gestusque eorum miror equidem nec admiror."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:7)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostra professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 5:1)
qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intellegi datur gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 4:2)
tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae teneat principatum, ad hoc armis poteris acer animis alacer annis hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:2)
benedictus Simplicius, hactenus vestri iamque abhinc nostri, modo per vos deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur et ecclesia possit invenire quod diligat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 16:1)
tertio praecedit animam pecudis animus humanus, quia, sicut inferior est caro vitae, sic vita rationi, cuius assequendae substantiam nostram compotem deus artifex, ferinam vero impotem fecit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:3)
nil quod non meum vellem, nil quod non admirarer audivi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION