라틴어 문장 검색

" Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 65:3)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
nunc mors legatur clara memoranda incluta, me digna prorsus, nobilem hunc faciam diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:15)
auspicia digna prorsus inferno hospite.
(세네카, 파이드라 12:9)
est prorsus iste gentis armiferae furor, odisse Veneris foedera et castum diu vulgare populis corpus, o tetrum genus nullaque victum lege melioris soli!
(세네카, 파이드라 13:9)
hodierna, pietas fecit, est prorsus nocens
(세네카, Thyestes 527:1)
Fuerat hoc prorsus nefas Danais inausum.
(세네카, Troades 689:1)
lanceis uncatis securibusque missibilibus 1 dextrae refertae clipeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus ita censum prodebat ut studium, cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris, sed quid haec pluribus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 3:2)
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
subtilis aptus instructus quaque mens stilum ferret eloquentissimus, prorsus ut eum iure censeres post Horatianos et Pindaricos cygnos gloriae pennis evolaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:4)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)
"haec pacem tibi serta dabunt, tua prorsus inani verba polo causas abstrusaque nomina rerum eliciunt?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권274)
sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 3:2)
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.3)
responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION