라틴어 문장 검색

Verba ipsa super hac re Platonis ex libro qui appellatur Gorgias scripsi, quoniam vertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 4:1)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 9:1)
ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 2:1)
Ac deinde infra ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 4:1)
TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 2:1)
Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:3)
CRITOLAUS scripsit legatos Mileto publicae rei causa venisse Athenas, fortasse an auxilii petendi gratia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:1)
Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non , adtribuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 1:1)
SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 2:1)
Ea verba, quae scripsit, haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 3:1)
Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:1)
Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:1)
et qua item decemviri nostri, qui Tabulas scripserunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:3)
Tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum neque remissa nimis lenitate usi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION