라틴어 문장 검색

omnium assensu pronuntiatum pauca nunc posse similia dictari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:1)
officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:2)
laetum fremit adsensuque furentem implet Achaea manus, tandem prorumpere adactus Oeclides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권244)
sic ait, et ficto comitum volgique gementis adsensu limen tumidus regale petebat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권421)
Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:3)
seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:4)
Ut autem in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:6)
sed quia noua sunt et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:9)
Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.8)
Si non uis adsentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in nostra prouincia demorari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:2)
Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:10)
praebuit palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:5)
Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:14)
Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.4)
Erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta exemplum eius ac fratris sui Ceddi suos instituere curauit auditores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION