라틴어 문장 검색

quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet.
(세네카, 행복론, Liber III 47:2)
Invenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius quam habere, in quo calamitas adquiescat;
(세네카, 행복론, Liber III 52:1)
Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.
(세네카, 행복론, Liber III 76:2)
Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)
Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est;
(세네카, 행복론, Liber V 50:4)
Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:4)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 120:1)
Cogita iucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 62:2)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
non convertis te ad convictus filii tui occursusque iucundos, non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad in- crementa studiorum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 29:2)
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:1)
certe ob eandem causam iucundiores sunt valetudine aut aetate fessi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:2)
" Apud regem," inquit, " omnis cena iucunda est."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:4)
nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION