라틴어 문장 검색

quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:2)
quod quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:5)
est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:1)
honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:2)
est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:3)
utilitatem in salubribus, fertilibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:5)
deliberativas quoque miror a sola utilitate finitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 218:1)
sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 220:1)
nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 224:2)
quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 240:1)
igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 241:2)
an sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:1)
saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 247:1)
nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 249:2)
est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 252:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION