라틴어 문장 검색

his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum occupata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:1)
nam DidyMo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiae cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 322:1)
historiam, in qua est gestae rei expositio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:3)
nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 63:2)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 106:1)
nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 124:1)
namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:2)
sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 317:1)
quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 226:4)
utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 266:3)
quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 269:2)
quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:3)
similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:5)
Ex historia etiam urbanitatem eruditum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 207:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION