라틴어 문장 검색

Nam vir doctus Oppius in libro quem fecit de silvestribus arboribus sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:3)
quod nomen sic denique fertur Propterea quod qui quondam cum rege potenti, Nomine Alexandro Magno, fera praelia bello In Persas tetulere, suo post inde reventu Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis Disseruere novos fructus mortalibus dantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:2)
Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Virgilium, accipite quae Oppius in libro de silvestribus arboribus dicat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:1)
Sciendum quod ficus alba ex felicibus sit arboribus, contra nigra ex infelicibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:1)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
Arbores quae inferum deorum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:2)
Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:1)
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram, Cum semel in silvis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro, Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 14:1)
Magno cultu vester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, verum nullo negotio Homerica arbor absciditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:5)
In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:1)
ac saepe videas laetam nitentemque arborem, si in locum alterum transferatur, suco terrae deterioris elanguisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:2)
Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis, et inmobiles Asium advenientem hostem velut fixae arbores opperiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 28:1)
nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:3)
Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 3:3)
Homerus significationem cacuminis ita ponit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION