라틴어 문장 검색

Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine, arte mira coagmentatis, et distantiis decursis comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris, equitandi vel gradiendi adimant facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 9:1)
Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate flagrans immani, per rapinas finitimorum grassatum et caedes, ad usque Halanos pervenit, veteres Massagetas, qui unde sint vel quas incolant terras (quoniam res prolapsa est), consentaneum est demonstrare, geographica perplexitate monstrata, quae diu multimoda tractans et varia, tandem repperit veritatis interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 12:1)
Post quos Vidini sunt et Geloni, perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus, indumenta sibi equisque tegmina conficiunt bellatoria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 14:2)
Castris denique prope margines a Greuthungorum vallo longius opportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Lagarimano et optimatibus aliis, ad usque lapidem misit, hostium speculaturos adventum, ipse aciem nullo turbante, interim struens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 5:1)
Post quae hostes armis induti Romanis, nullo vetante per varia grassabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:3)
Vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed assumpto in imperium Claudio, glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum, acrem virum, et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt immobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:2)
Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:2)
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 3:1)
Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:1)
Contra Romani, his cognitis, ipsi quoque exsomnes, verebantur hostes et male sanos eorum ductores, ut rabidas feras:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 9:1)
Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:1)
Clausi intra Hemimontanas Gothi, deinde a Romanis emissi, Thraciam rapinis, caedibus, stupris, incendiisque foedant, et Barzimerem, scutariorum tribunum interficiunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장1)
Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi, numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque opportunitatem milites nancti, immensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt, aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo compacta, nullosque reperiens exitus, periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas comportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 1:2)
et vastabundi omnes per latitudines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus, sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis, omnia foedissime permiscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 6:2)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION