라틴어 문장 검색

exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 221:1)
et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est ut Petilius duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 309:1)
diu in medio caesi Celtiberi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:1)
Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 380:2)
tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:2)
novus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 428:1)
decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 480:2)
eo die novem milia hostium caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 576:1)
viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 590:1)
sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 657:1)
ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:1)
stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 79:2)
ad quattuor milia eorum in acie caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:1)
auctores belli virgis caesi et securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:3)
fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 137:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION