라틴어 문장 검색

Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille Devolet in terram liquidi calor aureus ignis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 4:3)
Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:2)
Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 21:1)
Et ideo varia vina vitantur, ne res, quae ad possidendum caput repentina est, calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:1)
Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Mihi autem saepe hoc mecum reputanti visa est vini natura frigori propior quam calori:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:3)
Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:1)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:1)
Infusum enim visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum iam repugnat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:3)
Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:2)
non illis unctionum tepore calor corporis excitatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:4)
alii ante tempus conpetentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:2)
Solum enim hoc ex omnibus humoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION