라틴어 문장 검색

adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.
(세네카, 행복론, Liber IV 72:2)
nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.
(세네카, 행복론, Liber V 49:4)
Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est.
(세네카, 행복론, Liber V 50:2)
Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est.
(세네카, 행복론, Liber VI 66:2)
Non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.
(세네카, 행복론, Liber VI 112:6)
agricolam annonae caritas erigit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 192:2)
illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus.
(세네카, 행복론, Liber VII 25:3)
Quot rerum caritate aurum tuum victum est !
(세네카, 행복론, Liber VII 54:2)
haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
tu liberalitati nostrae semper imposuisti modum, cum tuae non imponeres ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:2)
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:4)
Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:1)
Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:5)
Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION