라틴어 문장 검색

quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 72:1)
an ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 86:1)
nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 180:1)
si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 259:2)
ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:1)
ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam, antequam esset ars, confitebor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 278:5)
ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:1)
nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:3)
quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:3)
priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 121:3)
ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 146:1)
nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:2)
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 271:1)
nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION