라틴어 문장 검색

muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)
divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte ad tegendas insidias oppositis subsistit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 225:1)
et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 227:2)
consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco , cum Poenus collem teneret, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 21:1)
ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 22:3)
tum quoque vallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut, si collis in quem speculatum irent placuisset, vasa colligerent ac sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 406:1)
inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 407:2)
colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:2)
pugnantisque - quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est - inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 621:2)
in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 624:2)
Gallos prominens collis tegebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 705:3)
collis oppositus arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 706:3)
clamitans militibus, cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 710:2)
confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 12:2)
Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION