라틴어 문장 검색

Ut enim sunt, quem ad modum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora et maiora videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 107:3)
Nec vero audiendi, qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:1)
In quo genere Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:5)
sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:6)
ergo haec cognition anteponenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:8)
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)
Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:1)
[Quicquid enim iustum sit, id etiam utile esse censent, itemque quod honestum, idem iustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:2)
Quid enim censemus superiorem ilium Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:1)
nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:2)
Hanc ergo consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:7)
sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causae non anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:3)
In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, valetudinis curationem et pecuniae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:1)
Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:3)
Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid honestum esset, id utile esse censerent nec utile quicquam, quod non honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION