라틴어 문장 검색

Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:6)
Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:4)
Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
Si aestas est, in mari natare commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 17:4)
Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:2)
Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:6)
Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
uinum praeterquam primis diebus recte datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:5)
Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:2)
Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:3)
Vtique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper uel laser;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:1)
At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:5)
Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:5)
Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)
Polline etiam si piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION