라틴어 문장 검색

Philosophus etiam cognoscens et considerans quod necesse est hanc causam esse sibi ipsi causam essendi, hoc est aliam causam non habere;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:9)
nam ens illud in quo principium, a quo omnia, coniungitur fini, ad quem omnia, hoc est ens primum secundum philosophos et secundum sanctos deus benedictus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:2)
Philosophus haec omnia considerans inducitur in admirationem huius primi principii et in amorem eius, quia nos amamus illud a quo nobis bona proveniunt, et maxime id amamus a quo nobis maxima bona proveniunt.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:7)
Ideo philosophus cognoscens omnia sua bona sibi provenire ex hoc primo principio et sibi conservari, quantum conservantur, per hoc primum principium inducitur in maximum amorem huius primi principii et secundum rectam rationem naturae et secundum rationem rectam intellectualem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:8)
Haec est vita philosophi, quam quicumque non habuerit non habet rectam vitam.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:11)
Philosophum autem voco omnem hominem viventem secundum rectum ordinem naturae, et qui acquisivit optimum et ultimum finem vitae humanae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:12)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum placita cognoverant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 4:2)
ac ne ipse quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:2)
nam principum philosophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis ad vitam agendam, non ad ostentationem uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 3:2)
in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus [s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:2)
sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:5)
atque inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias Graecas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 2:2)
a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:4)
histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION