라틴어 문장 검색

Cum itaque in ipsa anima mundi individua et dividua, sive, ut dictum est, eadem et diversa concurrat substantia, addidit his duobus in ipsa anima concurrentibus quamdam misturam effici ex individuo et dividuo, scilicet sive ex eodem et diverso, hoc est incommutabili et mutabili.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:5)
hi pereunt missis, illi redeuntibus hastis, concurrunt per inane sudes et mutua perdunt volnera, concurrunt hastae, stridentia funda saxa pluunt, volucres imitantur fulgura glandes et formidandae non una morte sagittae, nec locus ad terram telis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권173)
quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:5)
productus DC circa polum C. Notentur puncta M, N in quibus anguli crus BC secat radium illum ubi crus alterum BH concurrit cum eodem radio in punctis D & P. Deinde ad actam infinitam MN concurrant perpetuo radius ille CP vel CD & anguli crus CB, & cruris alterius BH concursus cum radio delineabit Trajectoriam quaesitam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 53:2)
Sit circuli hujus centrum O. Ab hoc centro ad Regulam MN, ad quam altera illa crura CN, BN interea concurrebant dum Trajectoria describebatur, demitte normalem OH circulo occurrentem in K & L. Et ubi crura illa altera CK, BK concurrant ad punctum istud K quod Regulae proprius est, crura prima CP, BP parallela erunt axi majori & perpendicularia minori;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 102:5)
nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 342:1)
(10) Item, Boethius in V De consolatione philosophae loquitur de casu et fortuna, quae causantur ex duabus causis per se concurrentibus, sicut quando aliquis intendit suffodere thesaurum et postea alius in eodem loco intendit fodere sepulcrum, consequitur ex fortuna inventio thesauri, et sic fortuna causatur ex duabus causis per se concurrentibus, ut dicit Boethius;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION