라틴어 문장 검색

namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:2)
cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 34:1)
his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:1)
eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 136:2)
eius duplex ratio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 148:3)
negandi duplicem ostendimus formam, aut non esse factum aut non hoc esse, quod factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 295:3)
igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:1)
quae apprehensa Graeci magis (nam hoc solum peius faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie connectunt, et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati nunquam , quem imitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 381:7)
eius duplex ratio est posita aut rebus aut adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:2)
et metum tamen duplicem intelligi volo, quem patimur et quem facimus, et invidiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:5)
cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed ratio communis in partem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 154:2)
elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 184:1)
his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 245:1)
ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:1)
Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION