라틴어 문장 검색

ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 142:1)
postquam lux certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 143:1)
ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quae praestitisset civibus eorum quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 145:1)
tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 153:1)
alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:2)
Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis difficultates exposuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 160:1)
evadent inquit Hannibal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 163:3)
hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit regressus ipse in hiberna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 168:1)
cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 186:1)
itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 187:1)
Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 188:1)
et Campani, audita sua pariter sociorumque clade, legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a Capua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 216:1)
Hannibal, curae sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros populationibus possent prohibere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 218:1)
itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 221:1)
ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equitis vim sustinere possent, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION