라틴어 문장 검색

Famam curant multi, pauci conscientiam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F4)
Numquam secura est prava conscientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N48)
Tuta saepe, numquam secura mala conscientia est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T11)
Heu conscientia animi gravis est servitus!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 227)
Nam mala conscientia saepe tuta est, secura numquam.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 4)
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 51)
Plerique famam, conscientiam pauci verentur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 56)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:1)
Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 3:1)
Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:2)
Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:3)
Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:1)
Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 13:1)
De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire, veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium, vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit, fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION