라틴어 문장 검색

Est minor iniuria, quam queri magis quam exsequi possumus, quam leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 53:2)
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:1)
Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:3)
Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:2)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 95:3)
Nihil opinionis causa, omnia conscientiae faciam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:6)
Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam " - qui haec facere proponet, volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit, Magnis tamen excidit ausis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:5)
sunt scriptae ad uindictam iniuriarum omnium leges.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.32)
tale ministerium mihi pater an nouerca mandassed, ministerium an poenam esse uoluissed, uindictam parricidii an parricidium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.8)
Non, inquit, uindictam sed misericordiam quaerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.25)
Confessio conscientiae uox est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.31)
Ferrum mihi a lege traditum ad uindictam pudicitiae proiciam?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.9)
Istis nos uindictam negaturos putas quibus ne id quidem negauimus quod tibi daturi erant?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION