라틴어 문장 검색

Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:11)
Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:12)
Qui amat intellegit esse amorem experientiam veritatis, ipsum nostros oculos aperire ut nova ratione omnem realitatem una cum persona amata conspiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:2)
Fieri potest si iter suscipitur ab ipsa persona Iesu, qui conspicitur et exauditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:2)
Lumen fidei est lumen Vultus in quo Pater conspicitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:4)
In Eucharistia celsitudinem rerum conspicere discimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:8)
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum gignere, si fas est humanos tendere sensus usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque praevenit antiquos, et principium super ipsum eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 383)
monet ut deterrimus error utque superstitio veterum procul absit avorum, nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus emineat magnique inmensa creaverit orbis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권34)
"vel amputatum plaga collum dividens rursus coibit ac reglutinabitur, umerisque vertex eminebit additus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1370)
stantem refugit maesta frequentia, aversa vultus, ne petulantius quisquam verendum conspiceret locum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis17)
emine ego te?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 464)
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:6)
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:9)
Ut me conspexit venientem et Troa circum arma amens vidit, magnis exterrita monstris deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:4)
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem conspexi venientem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION