라틴어 문장 검색

quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 542:2)
M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 571:1)
appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 604:1)
nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 624:1)
eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:1)
ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 642:1)
aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 688:2)
Claudius censor aquam perduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha11)
senatum observaverunt, quem ad modum ante proximos censores fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha14)
Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fruit per forensem factionem creatus, quae, cum comitia et campum turbaret et in his propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha17)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 69:1)
L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 97:1)
id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 115:1)
et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus, tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION