라틴어 문장 검색

tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 3:3)
sed tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit xxxii cum lxx tulissent est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:3)
Quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:4)
Haec est una contentio quae adhuc permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:1)
est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:9)
de quo Chrysippo sunt, quantum ego sentio, non ** magna contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:2)
In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:1)
qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:2)
Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:5)
quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:1)
spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 1:4)
Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:2)
innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:3)
quod si luce quoque canes latrent cum deos salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION