라틴어 문장 검색

Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:1)
insecutus, aliquibus suorum interfectis plurimisque vulneratis, Nortmanni more solito loca inoportuna tenentes rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:6)
Sed quaedam pars illorum per alveum ascendentes villam regiam grandem incenderunt, ibique cesi sunt ex eis utpote plus quam C homines, ita ut una navis ibidem ex eorum sorte vacua remansit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:9)
Ceteri vero, vix conscensis navibus, confusi redierunt ad suos.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:10)
Lotharius vero, paratis navibus, cogitabat inruere in eos, sed sui non consenserunt ei.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:11)
Itidemque venit ad eum Ruorich, fel Christianitatis, tamen ei repositis obsidibus plurimis in navi, et subditus effectus est regi ac iuramentis constrictus inconcussam ei servare fidem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:11)
In pullos aquile coniurat copia fumi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:4)
illa tumoris Copia findit eam.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:8)
dolor est copia nostra tibi.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:9)
Amena Pelle nites, in te copia sancta patet.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:3)
Non est michi copia tanti, Vt fieri seruus uentris amore uelim.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:18)
Ditant furta senem, creuit sua copia furtis, Est sua de censu gaza recisa tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:7)
Corporis eclipsim timet alti copia cordis, Nam fragili peccat mens animosa manu.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:27)
quo ego uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei;
(아풀레이우스, 변명 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION