라틴어 문장 검색

exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.4)
nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:3)
tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 293:1)
quibus aetas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 294:1)
inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 381:2)
itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 28:1)
tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena coquere, et si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 260:1)
secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta et recondita alia invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 261:1)
extemplo et a praetore circa civitates missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu instructum belli, edicto proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, ut ubi signum datum esset ne quid moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 518:1)
advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 446:1)
simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 528:1)
ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 148:1)
tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:2)
tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 3:3)
cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION