라틴어 문장 검색

Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Dumque bibit, visae correptus imagine formae spem sine corpore amat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:5)
Se cupit imprudens et qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:8)
Quod non potuere vetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:6)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Tigris ut auditis diversa valle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris, contentusque fuga est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:9)
Tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:16)
Ardet et iram non capit ipsa suam Procne;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:11)
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae ardent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:4)
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis, flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, sanguine natorum perfunditur impius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:3)
Et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:14)
Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:20)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION