라틴어 문장 검색

ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:3)
comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:3)
sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et caritate uini populum seuerissima coercuit uoce:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 1:1)
Cosmum seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:2)
matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 1:1)
Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 2:1)
ac mox neque aegrae adesse curauit defunctamque et, dum aduentus sui spem facit, complurium dierum mora corrupto demum et tabido corpore funeratam prohibuit consecrari, quasi id ipsa mandasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 2:2)
multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestias condemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit aut medios serra dissecuit, nec omnes grauibus ex causis, uerum male de munere suo opinatos, uel quod numquam per genium suum deierassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 3:1)
quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 2:2)
uenationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum edicto coercere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:4)
Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita nec minus instituta:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 2:1)
datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:4)
ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:2)
Per octo annos uarie et inaequabiliter prouinciam rexit, primo acer et uehemens et in coercendis quidem delictis uel immodicus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:1)
item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION