라틴어 문장 검색

tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 368:1)
An ut cruentum diadema fraterna caede gererem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:1)
cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 467:2)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)
cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장13)
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장12)
et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit ingens lumen effulsisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 11:1)
quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION