라틴어 문장 검색

mulierique praegnanti post curationem quoque viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:4)
Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 9:1)
At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:3)
deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes, liceat species rerum, quae assumendae erunt, subjicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 1:6)
Provisis omnibus, quae pertinent ad universa genera morborum, ad singulorum curationes veniam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 1:1)
ibi et deliberationi, et mutationi remediorum tempus patet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 4:5)
quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt, eaque quae increscentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 2:2)
quia curatio minus iis prodest, in quibus assidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 4:4)
Si quis temere habitus, adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 4:5)
Sed quum ab iis coeperim, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 5:1)
Sequitur vero curatio febrium, quod et in toto corpore, et vulgare maxime morbi genus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 1:2)
facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:6)
Curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:2)
Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:6)
febre vero ipsa praecipue se ad remedium ejus uti professus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION