라틴어 문장 검색

igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X114)
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X126)
cum plenus fluctu medius foret alveus et iam, alternum puppis latus evertentibus undis, arbori incertae, nullam prudentia cani rectoris cum ferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, imitatus castora, qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII7)
Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec damna levant, tunc adversis urguentibus illuc reccidit ut malum ferro summitteret;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII16)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII50)
"Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae poena erit?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII66)
has patitur poenas peccandi sola voluntas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII81)
nec poenam sceleri invenies nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames, mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV49)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 20:1)
ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius decem et octo annos habet - , sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:2)
Tergiversantibus Poenis dux legationis
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 7:2)
Dedit itaque poenas vaecordiae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 3:1)
Possis singulorum hominum ferre poenas:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION