라틴어 문장 검색

aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:3)
linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:4)
Numquid ergo hic Lysimachus felicitate quadam dentibus leonis elapsus ob hoc, cum ipse regnaret, mitior fuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 106:2)
Non fert ullum ictum inlaesa felicitas ;
(세네카, De Providentia, book 1 14:3)
" Viderint," inquit, " isti quos Romae deprehendit felicitas tua.
(세네카, De Providentia, book 1 28:4)
sed illi solacium est pro honesto dura tolerare et ad causam a patientia respicit, hunc voluptatibus marcidum et felicitate nimia laborantem magis his quae patitur vexat causa patiendi.
(세네카, De Providentia, book 1 31:3)
Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret.
(세네카, De Providentia, book 1 35:1)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
non est ista solida et sincera felicitas ;
(세네카, De Providentia, book 1 69:2)
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION