라틴어 문장 검색

"reges, prophetae, iudicesque et principes virtute, bellis, cultibus, sacris, stilo non destiterunt pingere formam crucis, crux praenotata, crux adumbrata est prius, crucem vetusta conbiberunt saecula."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1254)
"venerabile martyr cerno, quod a cultu rebar abesse Dei."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.8)
vix capiunt patuli populorum gaudia campi, haeret et in magnis densa cohors spatiis, angustum tantis illud specus esse catervis haud dubium est, ampla fauce licet pateat, stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba maiestate potens muneribusque opulens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.54)
prima petit campum dubia sub sorte duelli pugnatura Fides, agresti turbida cultu, nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 13)
cum subito e silvis, macie confecta suprema, ignoti nova forma viri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:2)
gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:7)
Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:2)
"Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:5)
Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulchro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:25)
Ite," ait, "egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:12)
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.13)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
At prius ignotum ferro quam scindimus aequor, ventos et varium caeli praediscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:4)
nullo tantum se Mysia cultu iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:13)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION