라틴어 문장 검색

Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 4:1)
adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 5:1)
Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 10:2)
Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:1)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Sed nullum super ea re publicum decretum factum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 5:1)
Quo maiore opere dico suadeoque uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 15:5)
atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 1:2)
Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:1)
Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:4)
si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:6)
Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 7:1)
, pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 7:3)
Eius decreti verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION