라틴어 문장 검색

eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:1)
qua impetum dederat perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 628:1)
ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 118:1)
adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 135:1)
nec obsidio sed bellum ex aequo erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 655:3)
tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 656:1)
obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum volnus ducis curaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 72:1)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 115:1)
- veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 429:3)
triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 656:1)
tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 307:1)
'Moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones,' - si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantae virtutis exstitisset comes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 728:2)
plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 172:2)
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION