라틴어 문장 검색

Sed nunc dilatis averte negotia cutis et gratam requiem dona tibi, quando licebit per totum cessare diem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI58)
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto inde domum repetam, graciles ubi parva coronas accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII25)
Cedo si conata peregit:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII83)
illa nihil nocuit, cura graviore timetur proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII89)
quod fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus, tamen ad mores natura recurrit damnatos fixa et mutari nescia, nam quis peccandi finem posuit sibi?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII95)
servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV46)
Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 15:1)
Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:2)
Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 7:2)
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 1:1)
Et uno proelio peractum erat bellum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 4:1)
Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 6:2)
Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii opprimere potuisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 19:3)
Quis non peractum esse cum Pompeio crederet?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 53:1)
Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION