라틴어 문장 검색

Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:1)
At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:2)
Audentis Fortuna iuvat," haec ait et secum versat, quos ducere contra vel quibus obsessos possit concredere muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:6)
Tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:24)
Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:3)
Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:8)
sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:10)
quodsi non pulcrior ignis accendit obsessam Ilion, gaude sorte tua;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 145)
hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:2)
nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 229:3)
ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 240:2)
alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:4)
etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 219:2)
haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:2)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION