라틴어 문장 검색

ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:3)
Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:9)
Hos omnes si dum es intra Africam, legeris, iudicium tuum mitte de illis, aut mitte nobis aut quod nobis a domino sene Aurelio mittatur, ibi dimitte.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 7:3)
Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 6:1)
Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 3:1)
legis priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 5:2)
Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:2)
Ad Capitonem igitur te dimittimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 12:2)
Is Polus unice amatum filium morte amisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 4:1)
Ea, inquit, mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:2)
FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 2:1)
Uxorem si amisit, flamonio decedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 23:1)
Atque illi, ubi voce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim, nondum dimissa contione, ultro uterque et pari voluntate coniuncti complexique sunt, exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 7:2)
His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 10:1)
Contione dimissa, Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION