라틴어 문장 검색

ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:2)
si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:4)
et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:3)
Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:2)
et ego tamquam de integro ordiens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:2)
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:1)
Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 18:7)
Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 29:3)
Proinde ordire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 7:5)
Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 18:1)
ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 86:3)
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal - hinc enim est ordiendum - , ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 21:1)
Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION