라틴어 문장 검색

quamvis non minimo aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:2)
Quae tamen refectio harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:3)
Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 9:3)
Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tanquam O literae ductus appareat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 4:2)
Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:7)
Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:2)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 4:3)
vexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장9)
atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장6)
eadem freto litori campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, brevia a profundis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장5)
ceterum neque se neque senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장11)
neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter scriptores haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장9)
neque discerneres proximos alienos, virorum feminarumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장7)
veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION