라틴어 문장 검색

Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:1)
Populus huiusmodi seditiosis sermonibus instigatus arma sumpsit (plurimis eorum arcus et sagittas, et falces, atque huiusmodi agrestium tela gestantibus) et continuo sub imperio ductorum suorum (quod imperium in huiusmodi casibus semper tenetur ad bene placitum populi) e Cornubia per Devoniam usque ad oppidum Tauntoni in provincia Sommersettensi perrexerunt sine ulla caede, violentia, aut praeda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:4)
Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:9)
Ergo si unitate tantum discrepent, qui multiplicantur, descripti superius numeri protenduntur, sin vero aliquo numero, ut ter vij vel ter v vel aliquo modo alio, et non eorum latera sola discrepent unitate, non vocabitur hic numerus parte altera longior, sed antelongior.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De antelongioribus numeris et de vocabulo numeri parte altera longioris 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION