라틴어 문장 검색

mortales quarta deinde respiciat factura suos, quibus esse, moveri, vivere cum sensu datur, et supereminet illud, quod sapiunt veroque valent discernere falsum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium41)
quis febriens arroganti tactu pulsum distinguat incolumem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:4)
nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 2:2)
iam super penum vel supellectilem copiosam thesauris bibliothecalibus large refertus, ubi ipse dum non minus stilo quam vomeri incumbis, difficile discernitur domini plusne sit cultum rus an ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 1:5)
"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
quod Eoae respergit vena Syenes, Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto candida purpureo distinguitur area gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis36)
"omne homini natale solum, nee te, optima, saevo tamque humili populos deceat distinguere fine undique ubique tuos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권137)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
Apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 5:1)
Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis quos alibi deos non dicitis;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:1)
Ut Seuerus receptam Brittaniae partem uallo a cetera distinxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.1)
Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.5)
quia sancti mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:23)
Sed et omelias euangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:1)
factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION