라틴어 문장 검색

ibi per dies aliquot stativa habita refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili adfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 106:1)
quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione non fortuna gereret, ita contempta erat inter cives armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 274:1)
nec eventus modo hoc docet - stultorum iste magister est - sed eadem ratio quae fuit futura, donec res eaedem manebunt, immutabilis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 478:1)
armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque - id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 479:3)
ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:1)
praeterea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania meliore eventu gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha16)
veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventis, receptos in fidem ad Saticulam defenderimus, coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 55:1)
proelia parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere provocantis nec dare signum universae pugnae volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 199:2)
Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 379:1)
haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 395:1)
deinde per procursationes levia certamina vario eventu inita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 547:1)
haud sane cur ad maiora tibi fidamus documenti quicquam dedisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:4)
lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades documento sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 113:1)
Galli plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis quibus priores eodemque eventu pugnavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 542:1)
id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION