라틴어 문장 검색

Si vero os in vicino est, id quoque disci potest si jam nec ne eo fistula penetraverit, et quatenus nocuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 46:6)
ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi, quam id, quod nocet, in aliam partem magis necessariam verti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 1:8)
Atque acria quoque medicamenta, et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:7)
nam vitia oculorum intra ipsos nocent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 2:4)
contrita linteolo illinunt, imponuntque in humero partis ejus, qua dens dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 4:3)
Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:1)
Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex ver.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 31:1)
magna cura habita, ne venae, quae juxta sunt, violentur, et profusione sanguinis noceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 11:5)
dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:5)
si parvulum est quod nocet, modice, ut tertia pars integra, ad sustinendum testiculum, infra relinquatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:3)
Non ita dolet, quia, summo soluto, diduci deorsum usque ad pubem manu potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:2)
Ea plus pondere nocent, quo vesicam urgendo vulnus irritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:2)
praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina, si febris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:3)
Huc autem et earum venarum, quae in capite nocent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:3)
non ulla nocendi tela nec infecti iugulis civilibus enses.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:211)

SEARCH

MENU NAVIGATION