라틴어 문장 검색

Qui tamen iccirco uestit sua dicta latebris, Ne sua prostituat secreta suumque relinquens Archanum, uulgo tandem uilescere cogat, Nam sua secreti maiestas uilet et omni Priuatur splendore sui, si publica fiat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:6)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Euocat exterius mentem, studioque uocatam Destinat, atque manus animo ducente gubernat, Supremasque manus apponit opusque sororum Perficit atque semel factum perfectius ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:2)
Illic rethoricam sibi solus Marcus adoptat, Immo parit, quare Cyceronis filla dici Ars merito poterit, quam gignit Tullius, a quo Ars ortum ducens censeri Tullia posset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:2)
Et quamuis ferrum soleat torpere rigore Frigoris et brume soleat redolere pruinam, Hoc hyemem nescit, frigus natale relinquens, Vsurpatque sibi risus et gaudia ueris Et faciem prati pretendit ymagine florum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:13)
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Nauigat in medio partemque relinquit utramque Gregorius noster, reffugitque pericula uocum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:21)
Qualiter a puncto ducatur linea cumpar Proposite reddensque datam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:12)
Cur obliqua means, decliui limite ducta Linea signiferi duodeno sydere celum Pinguat et hospicium peregrino grata planete Donet et ipsius proprium communicet illi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:10)
Illi scripture facies applaudit et illos Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis, In superas abiere domos secretaque celi Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:19)
Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
qui luce relicta In tenebras adiere suas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION