라틴어 문장 검색

nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae ac consiliorum explicant artes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 48:1)
neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 106:4)
ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:2)
non est huius quidem operis, ut explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus) sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 202:2)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
est et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior quam haec proxima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 258:2)
facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:2)
unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione ipsa contineamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 105:1)
ita, quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:4)
imagines voces sunt, quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 116:4)
minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:3)
habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, meminerimus etiam quasi depositorum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 120:2)
si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:1)
illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:1)
ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION