라틴어 문장 검색

manum stomachumque teneto, dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.27)
hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:1)
has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:1)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:2)
nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:5)
nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Eleus et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elates.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 13:1)
de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de unaquaque earum libros ediderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 8:1)
neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:1)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:1)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:1)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION