라틴어 문장 검색

ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opera ferendam sociis interclusurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 152:1)
cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem quem ad modum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 355:1)
qui cum ordine omnia edocuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 313:1)
edoctisque Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 386:1)
Scipionis disciplina, sub qua per tot annos omnis militiae artis edoctus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 533:2)
erant tamen haud parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus,Libyphoenicum generis Hippacritanus - Muttinen populares vocabant - , vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 598:1)
inventus est Numida qui acceptis litteris evasurum se professus praestaret promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 47:1)
in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:1)
primo exspectaverant ut qui se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 256:1)
atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius, Publi Cornelii eius qui in Hispania ceciderat filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 257:2)
M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum -eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 373:1)
Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 386:1)
profiteretur qui se dignum eo duceret dono.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 673:2)
duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 674:1)
cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha9)

SEARCH

MENU NAVIGATION